monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 46, 5
Valida quidem quaestio, et quae possit etiam eos, qui Scripturarum aliquid attigerunt, concutere: sed perfacile solvitur. Nunquam enim eam fleret Dominus corruentem, nisi diligeret. Flevit et Lazarum, quia amabat eum. Et hoc tamen prima fronte cognoscito, non loci, sed hominum fuisse peccatum. Verum quia interfectio populi, captivitas civitatis est, propterea urbem deletam, ut populus puniretur: ideo Templum subrutum, ut typicae hostiae tollerentur. Caeterum quantum ad locum pertinet, per profectus temporum multo nunc augustior est, quam ante fuit. Venerabantur quondam Iudaei Sancta sanctorum, quia ibi erant Cherubim, et propitiatorium, et Arca testamenti, manna, et virga Aaron, et altare aureum. Nonne tibi venerabilius videtur sepulcrum Domini? quod quotiescumque ingredimur, toties iacere in sindone cernimus Salvatorem: et paululum ibidem commorantes, rursum videmus Angelum sedere ad pedes eius, et ad caput sudarium convolutum. Cuius sepulcri gloriam, multo antequam excideretur a Ioseph, scimus Isaiae vaticinio prophetatam, dicentis: 'Et erit requies eius honor' : quod scilicet sepulturae Domini locus esset ab omnibus honorandus.